OSTGOTHI seu Gothi Orientales

OSTGOTHI seu Gothi Orientales
OSTGOTHI, seu Gothi Orientales
veteris Germaniae gens, primo Thraciam et Graeciam, inde Pannonias, insederunt; vestigia eorum postea Hunnis insequentibus. Ex Pannonia postmodum profecti, debellatô Odoacrô, Herulorum Rege occupârunt Italiam, primumque in hac Regem habuerunt Theodoricum, qui sedem novi Regni ex urbe Roma Ravennam transtulit, romam ipsam magnifice exornavit; Princeps laude digniffimus, nisi quod Arianâ impietate infectus fuit et Symmachum Boethiumque, viros clarissimos, e medio sustulit. E successoribus eius Vitiges, Româ integrô annô obsessâ, in oppugnatione eius unâ die amisit triginta suorum milia, et postquam octuagies novies certatum esset, obsidionem deserere est coactus. Postmodum, Mediolanô a Bellisario Iustiniani Imperatoris celeberrimo duce, caesis trecentis milibus, expugnatô, captus ac Constantinopolim in triumpho deductus est. Quô pactô confractis Gothorum in Italia viribus, de gloria eorum non parum decessit: donec eas Totilas utcumque restituit, a quo Roma, post ingentem famem bis expugnata est. Eô ex vulneribus mortuô, reliqui Gothorum Regem elegêre Teiam, quô ad Nuceriam victô, Narses Eunuchus, Iustiniani Dux, Regnum Ostgothicum in Italia funditus delevit. Sed cum Sophia Augusta Narsetem contumeliosius habuisset, ipse ultionis studiô ardens, Langobardos ex eadem Pannonia in Italiam evocavit, qui circa A. C. 570. Langobardicum ibi Regnum fundârunt. Haec de Ostrogothis memorabilia, annotavit Hornius Orbe Polit. Part. 3. p. 60. Idem observavit, non minus Ostgothos, quam Langobardos Reges, West-Gothorum seu Viso-Gothorum in Hispania exemplô, qui a capto A. C. 429. Toleto Flavii cognomentum assumpserant, eôdem, ut significarent se pares esse Imperatoribus iRomanis quoque assumptô, Flavios, cognominari voluisse, Orbe Imper. p. 160. Vide quoque Ostrogothi.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”